Skip to main content

Posts

Showing posts from September, 2019

Why Quanta Qualia?

Quanta - a quantifiable portion of something Qualia - some irreducible perception http://www1.cpdl.org/wiki/index.php/O_quanta_qualia_(Peter_Abelard) O quanta, qualia sunt illa sabbata quae semper celebrat superna curia. quae fessis requies, quae merces fortibus, cum erit omnia Deus in omnibus. Vere Ierusalem est illa civitas, cuius pax iugis est, summa iucunditas, ubi non praevenit rem desiderium, nec desiderio minus est praemium. Quis rex, quae curia, quale palatium, quae pax, quae requies, quod illud gaudium, huius participes exponant gloriam, si quantum sentiunt, possint exprimere. Nostrum est interim mentem erigere et totis patriam votis appetere, et ad Ierusalem a Babylonia post longa regredi tandem exilia. Illic molestiis finitis omnibus securi cantica Sion cantibimus, et iuges gratias de donis gratiae beata referet plebs tibi, Domine. Illic ex sabbato succedet sabbatum, perpes laetitia sabbatizantium, nec ineffabiles cessabunt iubili, quos decan